- ADELPHIUS
- I.ADELPHIUSConsul Romanus Aetii collega. an. Urb. Cond. 1102.II.ADELPHIUSHistoricus, Marco Antonino familiaris, qui eius in Parthos expeditionem conscripsit, in qua et ipse adfuit, et praefuit. Strabo l. 11. Quamquam non displicet coniectura Casauboni legentis ὁ Δέλλιος. Ita sane eum appellant Plutarchi codices in Antonio. Dioni quoque similiter vocatur, ex quo et praenomen eius discimus, nam Quintum Dellium vocat. Vide quae de eo prodidit, l. 49 et 50. Sed Marci Senecae Suasoriâ primâ dicitur Deillius, uti et L. Senecae, l. 1. de Clementiâ, c. 10. quamquam ibi vulgo fit Duillius. Sed Dellius legi debere, iamdudum Lipsio observatum, ad l. 1. Annal. Taciti. Etiam Horatii l. 2. Ode 3. ad Dellium scripta est, imo in plerisque diserte legas Q. Dellium, ut illâ quae ante saeculum Basileae cum Acronis commentariis prodiit: at nimis audacter pro eo Cruquius, contra omnium codicum fidem L. Gellium reponit. Nic. Lloydius.III.ADELPHIUSRauracensium Episcopus, (Bafilea autem Rauracorum caput) primae synodo, quam Franci post receptum Christianismum, A. C. 514. Aureliis celebrârunt, interfuit, atque alteri poftea, sub Childeberto Rege A. C. 537. ibidem coactae, Asclepius presbyter, Adelphii vicarius, subscripfit. Urstisius Histor. Basil.IV.ADELPHIUSproconfularis vir, cuius uxor fuit docta illa Proba Falconia, cuius Virgiliani Centones hodie leguntur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.